- CHIONIS
- CHIONIScelebris Olympionices. Olymp. 30. quâ Phigalia a Lacedaemoniis excisa est, tertium vicit; imo et quartum: eiusque victoriae in duabus stelis, alterâ Olympiae, alterâ Lacedaemone Incisae erant, Pausan. l. 6. Χίονις (sive Α᾿γχίονις᾿ ἀνὴρ Λακεδαιμόνιος δρόμου νίκας ἀνείλετο, ἀλλας τε καὶ Ο᾿λυμπιάσιν. ενταῦθα δὲ ἑπτὰ ἐγένοντο ῃίκαι, ρέςςαρες μὲν ςταδίου, διαύλου δὲ λοιπαί. Chionis Lacedaemonius palmas tulit tum alias, tum Olympicas; numerantur ibi VII. de Stadio IV. de Curriculo iterato, reliquae. In Olympionicarum catalogo (cum Eusebianis edito) 3. tantum palmae ei tribuuntur: primamque eius victoriam, Olymp. 28. Chrmis quidam iniuste usurpat. Reponendus est itaque χίονις, οὗ τὸ ἅλμα ποδῶν ἦν νβ. Chionis, cuius saltus erat pedum 52. Singularis saltus prodigiosus modus. Coeterum Chionin hunc seu Anchionin, cum Batto Theraeo in Africam classe profectum, coloniam Cyrenem deduxisse; eique in eiciendis finitimis socium fuisse, traditur apud Pausaniam, citatum Ioh. Marshamo, Canone Chron. Sec. XVII. Vide Battus I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.